monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 364

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 364
<Prima> substantia est, quae nec in subiecto est inseparabiliter neque de ullo subiecto praedicatur. 'inseparabiliter' autem ad hoc definitioni adiectum est, quod omnis prima substantia, quamvis in loco aliquo sit, tamen ab eo separari et migrare potest, ut Cicero ita in curia esse intellegitur, ut inde possit aliquo discedere; et pars primae substantiae, quamvis in toto sit, non tamen inseparabiliter; nam sive re ipsa sive cogitatione separari a corpore nostro bracchium potest. at vero rhetorica ita est in animo Ciceronis, ut etiam si aliquo casu esse destiterit, non tamen intellegatur migrare, quoniam nec cum esse coepit, intellegitur advenisse.